Corona Borealis constellatio haud ampla in caelo septentrionali sita est. Quae inter constellationes Herculem atque Booten videri potest. Stellae Coronae Borealis semicirculum formant. Stella lucidissima Gemma appellata magnitudine 2m fulget, ceterae autem quartae tantum magnitudinis sunt.
Apud alias gentes haec constellatio alias res significat, exempli causa apud Arabes mendici lanx est, apud Sinenses pecuniae catena.
In mythologia Graeca constellatio significat coronam gemmis ornatam Ariadnes, filiae regis Mini Cretensis. Ariadne Theseum iuvit Minotaurum superantem. Nam Theseus filum ab ei accepit, quocum viam e labyrintho ducentem repperit, quo in labyrintho belua capta erat.