Cygnus est constellatio in plano Viae Lacteae sita, aestate et autumno in hemisphaerio boreali apparens, quae facillime agnoscitur. In ea est clarus asterismus, Crux Borealis appellatus. Cygnus fuit una ex quadraginta octo constellationibus a Ptolemaeo astronomo relatis; manet una ex octaginta octo constellationibus hodiernis.

Stella clarissima constellationis Cygni est stella supergigantea caerulea Deneb. Peculiaris supergigantea rubra in hac constellatione, NML Cygni, creditur esse maxima stella quae nunc nota est, diametro fere ter milies maiore quam Solis.


Best viewed with Netscape