Orion est constellatio et fortasse una notissimarum, et venatorem Orionem in mythologia Graeca repraesentat. Romani antiqui nomine Venator constellationem appellabant. Horatius in Carminibus et Vergilius in Aeneide de constellatione illa referunt.
In medio corporis constellationis est notum Cingulum Orionis, quod stellae Alnitak, Alnilam et Mintaka consistit. Tres pyramides magnae in Necropoli Gizensi, ab Aegyptiis antiquis aedificatae, conexum cum cingulo habere videntur, quia eadem structura ut linea et crassitudines quae stellarum propriae respondent habent.
Stella clarissima in Orione est Rigel (Beta Orionis), quae etiam septima clarissima in spatio a Tellure visa est.