Perseus est constellatio quae in partibus septentrionalibus paene toto anno videri possit. Via lactis per hanc constellationem ducens vix videri potest propter pulveris nubes.

Una ex lucidiorum stellarum Persei Algol stella variablis est. Iam in mediaevalibus temporibus Arabes Astronomi invenere stellam periodice obscuriorem fieri. Algol nomen de verbo Arabico al Ghul derivatum 'diaboli stella' significat. Algol est stella triplex, cuius principalis a duobus satellitibus obscurioribus circumvenitur quarum una periodice inter stellam principalem et Terram versans lucem eius obscurat. Huiusmodi stellae "stellae tegendo variabiles" vocantur. Algol oculus Medusae esse dicitur.


Best viewed with Netscape