Triangulum est constellatio non ita spectabilis caeli septentrionalis. Tribus e stellis constat, quarum una tertiae magnitudinis est. Sed etiam aliae stellae non tam lucidae huic constellationi insunt, e quibus Iohannes Hevelius Triangulum Minus constellationem fecit, quae res autem posteris non placuit ut Triangulum Minus non sit inter constellationes ubique acceptas.
Triangulum iam inter 48 constellationes temporum antiquorum a Claudio Ptolemaeo commemoratas erat. Apud Graecos Trigonon vel Deltoton nominabatur. Nomen stellae Ras al Muthallath (quae secundum splendore locum tenet) Arabicae originis est, 'Caput Trianguli' significans.
In caelo Hemisphaerii Australis invenitur alterum triangulum, nempe Triangulum Australe appellatum.
Numeri excerpti sunt e mensionibus satellitis Hipparcos nominatae Hipparchos catalogue.